라틴어 문장 검색

Et onagri steterunt in collibus, traxerunt aerem quasi thoes; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
들나귀도 벌거벗은 언덕 위에 서서 승냥이처럼 숨을 헐떡이는데 눈동자에 힘이 하나도 없다. 풀이 없는 탓이다. (불가타 성경, 예레미야서, 14장6)
Iuravit Dominus exercituum per animam suam: " Quoniam, etsi replevero te hominibus quasi brucho, super te celeuma cantabitur ".
만군의 주님께서 당신 자신을 두고 맹세하셨다. “내가 정녕 네 땅을 메뚜기 떼처럼 많은 군인들로 채우리라. 그러면 그들이 너를 이기고 승리의 함성을 지르리라.” 찬가 (불가타 성경, 예레미야서, 51장14)
Levate signum in terra, clangite bucina in gentibus, sanctificate super eam gentes, vocate contra illam regna Ararat, Menni et Aschenez. Constituite super eam scribas, adducite equos quasi bruchum aculeatum.
그 땅에 깃발을 세우고 민족들 가운데에서 나팔을 불어라. 바빌론을 칠 민족들을 동원하고 그를 칠 왕국들 곧 아라랏과 민니와 아스크나즈를 불러들여라. 그를 칠 사령관을 임명하고 날개를 곤두세운 메뚜기 떼 같은 군마를 몰고 와라. (불가타 성경, 예레미야서, 51장27)
et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
사람들에게서 쫓겨나시어 마음이 짐승처럼 되셨고, 들나귀들과 함께 사시면서 소처럼 풀을 드셨으며, 몸은 하늘에서 내리는 이슬에 젖으셨습니다. 그러다가 마침내 가장 높으신 하느님께서 인간들의 나라를 다스리시고, 당신께서 원하시는 이를 그 나라 위에 세우신다는 것을 깨달으셨습니다. (불가타 성경, 다니엘서, 5장21)
Illic onager, asini exuens servitutem, naturae manumissus imperio, montium incolebat audaciam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:159)
Descriptiones muralium machinarum, ballistae, scorpionis vel onagri, arietis, helepoleos, ac malleoli.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장1)
Scorpionis autem (quem appellant nunc Onagrum) huius modi forma est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 4:1)
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 7:1)
Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 12:2)
ERRANTEM per agrum uulpes derisit onagrum, Quem pro laude soni uesci dedit illa leoni;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:1)
Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus.
(불가타 성경, 호세아서, 8장9)
et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos.
(불가타 성경, 요엘서, 2장25)
Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.
(불가타 성경, 나훔서, 3장16)
omnem grandem feram, quales sunt caprea, cervus, aper, onager;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장6)
omnem grandem feram, quales sunt caprea, ceruus, aper, onager;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION